- MANSIO
- MANSIOGraece ςταθμὸς, proprie locus est, ubi confectô itinere veteres per noctem quiescebant: manere enim pro cubare proprie eosdem dixisse, pluribus probat Salmas. ad Histor. Aug. Tom. 1. p. 315. Constabant autem singulae Mansiones communes 20. milib. pass. quae mensura legitima putabatur ad iter unius diei, ut et ex Iurisconsulto clarum est. Simile est, quod Herod. l. 5. centum et quinquaginta stadia singulis diebus imputat, velut iustum iter; πεντήκοντα γὰρ καὶ ἑκατὸν ςτάδια ἐπ᾿ ἡμέρῃ ἑκάςτῃ διεξιοῦοι. Quod si enim septem stadia et semissem unicuiqne milliario tribuat, ut multi faciunt, 20. mill. pass. reddet ille numerus stadiorum. Sic et Zenophon Α᾿ναβάσ. l. 5. centum ac viginti duas mansiones, ἑκατὸν εἴκοσι σαθμοὺς, peragi docet in decem et octo milibus stadiorum. Quae stadia, si cum singulis mansionibus exaeques, ad eam, quam diximus, iusti itineris diurnam quadrare comperies, solis trecentis stadiis supra aequum excurrentibus. In Itinerario quoque Hierosolymitano Mansionum intervalla eôdem praeter propternumerô definiri videmus. Ibienim ab Ancyra Galatiae Tharson usque mill. CCCXLIII. mutationes XXV. mansiones XVIII. iustâ ratione milliaria 343. septem ac decem mansiones absolvunt. Et paulo post, Fit a Tharso Ciliciae Antionchiam milia CXLI. mutationcs decem, mansiones septem: ubi sic 20. milia pro singulis mansionibus numeres, ratio constabit. Et alibi: Fit â Sardica Conslantinopolim milia CCCCXIII. mutationes XII. mansiones XX. ubi tredecim tantum milibus plus est, quam iustus numerus postulat. Nec mirum, modo plures, modo pauciores mansiones, inveniri in eodem locorum intervallo, cum itinerum commoditatibus et regionum naturae inserviendum esset, nec exacte liceret in omnibus eandem legem ac rationem observare. Sic mutatio veredorum in singula 6. milia fieri solebat; quomodo legitimum erat, tres aut quatuor mutationes fieri in unam mansionem: at in Itinerario praefato, ut plurimum duae mutationes pro una mansione recensentur, etc. Sic itaque Mansio communiter pro unius diei itinere sumebatur. At in camelorum mansionibus paulo aliter se res habebat; ut quae pro aquationum ratione, quae ὑδρεύματα vocabant, erant dispositae. E. g. a Copto Beronicen usque portum Rubri maris, vetus Itinerar. 258000. passuum computat, quod iter undecim mansionibus fieri docet, quarum singulae aut 20. aut 25. milliaribus constant. Dicebantur autem hae mansiones ὑδρεύματα, i. e. aquationes, quodin locis istiusmodi aridis ac disertis ad ὑδ εύματα vel puteos necessario divertendum erat ac manendum, cum iter aliâ viâ, propter aquarum penuriam, esset in explicabile. Hinc quemadmodum ἐποχαὶ temporum dicuntur ertae notae ac signa, quibus temporum intervalla distingui solent, quibusque immorari ac stare necesse habent, qui tempora sollicite computant ac Chronica scribunt: Ita τὰς τῶν ὑδρευμάτων ἐποχὰς vocat Ptol. aquationum mansiones has, quibus itineris intervalla distinguebantur, quod per eas transeundum necessario haberent viatores, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 495. Istiusmodi vero Mansiones et Mutationes in numero Civitatum non habebantur; mentio tamen Curialium, Claudiopolis, Prusiadis, Tottai et Voridisoppidorum seu mansionum per Bithyniam, l. 119. Cod. Theodos de De cur. ut quae iure civitatis donatae erant, ut ex ipsa Constitutione constat. Sed et Episcopus mansionis Nicaeae in Thracia, item Episcopus mansionis Termensis, memorantur in Actis Concil.Arimin. et in Actis 3. Concilii Chalced. Vide quoque infra Mutationes, item Stationarii, ubi de iis, qui in Mansionibus equorum publicorum curam gerebant, Graecis ἐπίςταθμοι τοῦ ςταθμοῦ dicti, seu τῆς μονῆς προηγούμενοι; Graeco-Barbaris Δηριγευομονοὶ, quasi τὰς μονὰς dirigentes, Vir Cl. ad Iustinum l. 13. c. 8. plura apud C. Barthium. Adversar. l. 45. c. 5. Sequenti aevô Mansiones etiam dici coeperunt diversoria Legatorum, Missorum aliorum que Magistratuum publicorum, qui Principis mandatô, aut in provincias, ad iustitias faciendas et reformandas, uti loquebantur, aut in exteras regiones, rei publicae causâ, proficiscebantur. Tenebantur enim subditi hospitiô excipere Missos eiusmodi et Legatos eorumque ministros, et viaticum eis, (quod parata dicebatur, sicut ipsum ius hoc hospitii, mansionaticum) pro uniuscuiusque dignitate, praestare, L. Longobard. l. 3. tit. 4. §. 2. 4. Quod cum pecuniâ interdum redimeretur, vetitum id Conciliô Toletanô IV. apud Gratianum 17. q. 1. de Vid. Has autem Mansiones praeparare, praesertim si ipsi Reges irent peregre Mansionariorum erat vel certe Comitum Provincialium: quibus hanc in rem tractoria dabetur, cuius haec formula, Quando ad vos venerit, mansionem ei et forum et panem et aquam largiri dignemini. Interdum tamen Ecclesiae et Monasteria ab eiusmodi hospitum exceptione, privilegiô peculiari Emunitatis appellatô, eximebantur, Car. du Fresne Glossar. Vide quoque hîc infra, in voce Mansionarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.